

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 41
Stella enim a stella differt,etc.In domo Patris mei mansiones multae sunt,etsi idem denarius, id est vita aeterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.